evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat
Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam
longevo et persenilis aetatis
vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes
ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et
progressioris aetatis sum
vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester
cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse
pugnaverit
et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali
parte Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt
nationes
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra
et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est
tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis
cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non
declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram
ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae
sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et
adoretis illos
sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in
diem hanc
et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas
et robustissimas et nullus vobis resistere poterit
unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus
Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est
hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum
Deum vestrum
quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant
erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias
copulare
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat
ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et
offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec
vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit
vobis
en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo
cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum
nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum
sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta
venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est
donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam
tradidit vobis
eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod
pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis
eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et
auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis